Liber Leviticus*

Caput 19: Versus 33

Si habitaverit advena,etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terrae nostrae ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisaei, de quibus dicitur:Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movereMatth. 23.. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait:Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum?Act. 15.
(* Traductions européennes)